- SICIA Gens et SICINIA
- SICIA Gens et SICINIAinter Romanos illustris fuit, e qua L. Sicius Dentatus ille fortitudinis laude adeo inclitus; sic enim meliores Plinii libri nominant l. 22. c. 5. quem alii Sicinium, Siccum, Sitium. Mentio apud livium l. 3. c. 43. L. Sicu fortissimi viri, qui in Sabinis per insidias a suis obtruncatus est fraude Decem virûm, quod in eorum invidiam sermones ad populum sereret, de creandis Tribunis Pleb. Hic ipse L. Sicius Dentatus. At l. 6. idem meminit L. Sicinit Tribuni Pleb. Sed et Titus Sicinius Consul fuit, cum G. Aquilio Tusco. Vide Salmas. ad Solin. p. 47. nec non in voce Sicinius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.